- NICOCLES
- I.NICOCLESPhocioni amicorum fidelissimus, qui cum Phocionem oraret, ut sineeer se priore locô pharmacum bibere, rem sane, inquit Phocion, ô Nicocles petis a me gravem et molestam: Verum tamen, quoniam in nulla unquam alia tibi, dum vixi, non morem gessi; hanc quoque tibi concedo.II.NICOCLESSalaminiorum Rex, cui cum Stratone Phoenicum rege certamen fuit, uter esset mollior ac effeminatior? uterque autem violentâ morte periit. Item Nicocles Cyprius quidam luxuriosus, de quo Aelian. Var. Hist. l. 7. c. 2. De Nicocle Euagorae filio, ita Diodor. Sic. l. 15. Νικοκοῆς, ὁ Εὐνοῦχος ἐδολοφόνησεν Εὐαγόραν τὸν βασιλέα, Olymp. 101. ann. 3. Eius cadis non meminit omnino Isocrates; sed ex eius silentio, non est damnandus, ut falsus, hôc locô Diodorus. Nam is Rhetor Nicocli adulatur, et ideo potuit praetermittere tam dirum facinus, Theopompus certe l. 12. histor. apud Phot. Eunuchum quendam ait caedem patrâsse, sed eum Thrasydaeum nomine, patriâ Eleum fuisse ait. Occidit autem non solum Euagoram, sed et eius filium Pythagoram, maiorem, ut puto, natu, et forte, ut regnaret Nicocles, ut conicere licet ex illo Theopompi loco, cum hoc Diodori collato, et ex Isocratis silentio, qui de morte Euagorae, nec in Euagora, nec in duabus ad Nicoclem exhortationibus ne verbum quidem fecit. Ideo Νικοκλῆς καὶ ὁ Εὐνοῦχος legit Palmerius. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.